precedente successiva

Chronica conventus Sancti Spiritus de Senis, parte I

■  a cura di Mauro Mussolin  ■

 

1   2   3   4 

 5   6   7   8

Tempore quoque illo[1] a senensi senatu quem Baliam appellant, magnificoque urbis primario cive Pandulfo Petruccio, locum in Fullonica conventui additum narrat frater Lucas de Trano, qui una pariter cum priore predicto aderat, quando eiusmodi donatio facta est. Cuius quidem loci receptio ad annum 1509 dilata est, hanc ut reor ob causam quod interea per menses aliquot exulaverit dictus Pandulfus. Fines loci ipsius hinc fovea, per quam aqua quae supra ruit ab urbe labitur, hinc Fullonica moles, inde murus ipsius urbis. Ipso quoque tempore supra aditum, qui sacrarium seiungit ab ecclesiae choro, atque utrique deserviens[2] pariter et ad claustrum dormitoriumque transmittit, capitulum pro novitiis, ac desuper vestiariae officina constructa est impensis conventus, cui per ipsum tempus larga helemosynarum manus arrisit, ut per biennium ipsum solius oblationes sacrarii mille[3] ducentorumque florenorum summam attigerint[4].

Anno Domini MDIIII, exsistente priore venerabili patre fratre Roberto Antonii de Gagliano de Florentia, utilia quaedam licet minus perpetua constructa sunt, ut est infirmaria[5] ac latrinae, quae licet non ita mansura sint, quando conventus perfici contigerit, ut tamen ad presens necessaria sunt, non frustra hic breviter annotentur. Anno quoque ipso cum urbs ipsa subiaceret apostolico interdicto[6], nullaque foret senensis ecclesia quae ipsum servaret preter hanc nostram, eo quod tam ipsi priori quam pluribus fratribus huius conventus ex romana curia et ex causa ob quam fuerat latum ipsius valor et vigor constaret, fratres ipsi pro iustitia passi sunt satis angustiarum. Nam Pandulphus Petruccius vir urbis primarius et reliqui optimates, primo quidem fratribus illud subrectitium nullumque suadere pergebant, tum et reliquas ecclesias in suum erroris patrocinium propone-

         [11v] bant. Verum ubi verbis se se frustra niti intellexerunt, fratres ipsos una cum priore conventu urbeque infra horam iusserunt excedere. Qui duriora eiusmodi iussa pro nomine domini Jesu, proque Sanctae Romanae Ecclesiae obedientia alacriter capessentes arreptis sarcinulis suis laetanter abibant. Vidisses virorum ac mulierum turbas collacrymantes, nulliusque intuentis oculos non madentes, memores utique laborum piissimorum quos plureis per annos experti circa sese, et salutem suarum fuerant animarum. Nec poterat eorum dolor vim rationis excedere, quando tam beneficos fratres, de quorum suave fragrante conversationis odore tota urbs velut a mortuis revivixerat, protuenda iustitia tantam perpeti contumeliam et exilium cognoscebant. Conventu itaque pulsi Geminianensem conventum die ipso applicuerunt. Ubi quam primum pervenerunt, Senensis Reipublicae nuntii affuerunt, qui fratres omnes preter priorem ipsum in hunc conventum reducerent. Cuius tam celerrimae mutationis sententiam, inde profectam existimaverim, quod eiusmodi optimates ubi nos mulctandos exilio statuissent, in eorum de non parendo ecclesiae sententiam veniremus, quam subiire exilium crediderunt. Verum vehementer sua eos fefellit opinio. Nam qui pro eterna iustitia, parentes, amicos voluptates, ac se se reliquerunt, tantane aliene patriae voluptate caperentur, ut iustitiam declinarent? Ergo ut cives eorum constantiam perpenderunt, mox fratres ipsos (ut diximus) revocarunt. Ne autem autores prorsus erroris, et inconsulte sententiam ipsam exilii tulisse viderentur, priorem ipsum velut unicum adversarum in exilio reliquerunt. Altera igitur die fratres in hunc conventum totius urbis adgratulatione reversi sunt. In quo hactenus urbi praedicando, consulendo, confessionum audientiae insistendo perutiles, Domino famulantur. Ipso quoque tempore officina rasurae prout extat constructa fuit et quaedam alia utiliter gesta sunt ad laudem Dei summi et optimi.

Anno Domini MDVto dum prior esset vir sanguine doctrina moribusque ingenuus frater Nicolaus Scembergk preter alia probe admodum gesta, pollarium quoque fuit aedificatum[7].

Anno Domini MDVIto exsistente priore venerabili patre fratre Sancte de Luca, chorus ecclesiae cathedralis ab eius operariis pro nova ecclesia nostra donatus fuit atque a fratribus receptus. Machina quidem nucea et pulchriore arte elaborata, verum semicolapsa et longa etate attrita, utrimque sedes duo de quinquaginta complexa. Per ipsum quoque duae cellulae in meridionali dormitorio ad usum usque perfectae sunt[8].

Anno Domini MDVIIIvo dum prior foret frater Franciscus de Prato, duo claustri[9] latera occidentale septemptrionaleque dealbata strataque lateribus sunt, in quibus effossa fuerunt sepulchra numero 41 quorum[10] aliqua iam diversis civibus a fratribus sunt concessa.

Primum quidem sepulchrum ipso anno a fratribus est concessum domino Alexandro Burghesio[11] qui in ipsius inferioris claustri constructione manus porrexerat adiutrices prout sculpta in eo insignia manifestant.

[12] Sepulchrum[12] secundum secus sacrarium anno ipso concessum fuit Andreae Jacobi Bene ad Cavallo et Guasta el Piano, qui pro expensis conventus in dicto sepulchro aureum unum fratribus donavit.

Sepulchrum tertium ex eodem sacrarii latere ipso anno concessum fuit Mattheo Barbitonsori et fratribus eius et eorum heredibus in perpetuum, qui aureum unum conventui donaverunt.

Sepulchrum XIm ex eodem latere atque e regione capituli anno ipso concessum fuit Paulo Brunetto et illius heredibus in perpetuum, qui fratribus campanulam dedit quae in ecclesia pendet pro signo mulierum fratres vocare volentium.

Sepulchrum XIIm e regione capituli anno ipso concessum fuit Bartholomeo Andreae de Parma caduceatori palatino pro quo spopondit se daturum auri nummum.

Sepulchrum XIIIm suprascripto cohaerens ipso anno concessum est Bartholomeo Antonii Pogini ac suis heredibus in perpetuum pro cuius expensis conventui largitus est ad summam librarum 7.

Sepulchrum XXIIm hoc est ultimum in latere sacrarii anno ipso kalendis februariis concessum fuit domino Gismundo de Aretino Castilione humani divinique iuris interpreti ac senensi presbytero, qui et aureum conventui dono dedit.

Sepulchrum XXIII coherens sepulchro primo domini Alexandri Burghesii concessum fuit Jacobo ac Hieronymo de Platea civibus senensibus et eorum heredibus in perpetuum elargitis libras 7.

Anno quoque ipso MDVIIIo eodemque exsistente priore, sacrario ecclesiae donata fuit tela una brachiorum [vacat ] serici dammasceni viridis, ex qua facta sunt pluviale, planeta, dalmatica, tunicella, altaris maioris pallium et quaedam alia ecclesiastica ornamenta[13].

Per ipsum quoque tempus, Sorores de Poenitentia sancti Dominici nuncupatae de Paradiso in urbe Senarum per apostolicum breve subtractae sunt a regimine fratrum Sancti Dominici de Campo Regio sub quo fuerant ab initio, et regimini congregationis nostrae et fratrum huius conventui suppositae[14]. Qua in re et si fratres nostri satis admodum restiterunt, pro eiusmodi laborioso et saepenumero pernitioso onere, quod ex mulierum gubernatione consuevit oriri, tum ne viderentur illud subiire in iniuriam fratrum Campi Regii, urgentibus tamen iussionibus apostolicis ac etiam pluribus civibus cognatis illarum sororum cogentibus, collegium ipsum a fratribus regendum admissum est. Cuius exitum Deus in bonum prospiciat. Anno autem MDIXno per reverendissimum ordinis magistrum Thomam de Vio Caietanum in conventu hoc existentem et visitantem, sorores antedictae subtractae sunt in omnibus et per omnia ab obedientia cuiuscumque se inferioris, ac immediate subiectae reverendo congregationis vicario generali, priorique huius conventus pro tempore in perpetuum existentibus ut patet per ipsius magistri patentes litteras ad ipsum reverendum vicarium generalem.

Per ipsum quoque tempus exsistente priore fratre Cherubino Nicholai de Florentia[15] commutatus fuit de voluntate capituli chorus vetus ecclesiae veteris, cum sororibus Sanctae Katherinae de Sancto Spiritu ad portam Sancti Vieni, in 20 channas asserum novarum pro cellularum lectulis extruendis, quae 20 channas asserum in integrum sunt recepte et chorus datus[16].

[12v] Anno dominice incarnationis MDIXno de mense maii receptus fuit a[17] fratribus locus in Fullonica sub vinea nostra Sancti Johannis, quem supra meminimus donatum a Magnificis Viris senensibus Baliae[18] plures ante per annos licet tunc minus receptus fuerit. Ipso quoque tempore decretum ipsius donationis[19] a viris Baliae fratribus fuit exhibitum quod et in acta conventus relatum est, venitque Pandulphus Petruccius, Baliae ac urbis primarius comitantibus civibus aliquot induxitque fratres in eius loci possessionem, ac ex ea parte, qua coheret vineae fratrum Sancti Francisci pro terminis foveam fieri designavit, qua preterflueret aqua que sursum ab urbe ruit. Nam ab omni reliqua parte locus ipse Fullonice vel communi civitatis muro cingitur, vel vineis aut reliquis locis huius conventus coheret. Qui locus eadem ipsa estate qua fuit receptus olera et oportunas fratribus herbas tulit ac preterea ex iis quae fratribus superfuerunt non parum lucri adeptum est. Verum insequentis hiemis experimento, didicimus locum ipsum soli estati commodum, hieme ita offendi ut nulli usui aptus sit.


[1] Aggiunta interlineare.

[2] Aggiunta interlineare.

[3] Corretto, su "duum milium" cancellato.

[4] Postillato a sinistra: "Vestiaria et capitulum novitiorum".

[5] Postillato a sinistra: "Infirmaria".

[6] Postillato a sinistra: "Expulsio fratrum prope interdictum eorumque revocatio".

[7] Postillato a sinistra:"Pollarium".

[8] Postillato a sinistra:"Chorus nobis donatus".

[9] Postillato a sinistra:"Claustri ornatis sepulchra".

[10] "41 quorum": aggiunto a margine, con segno di richiamo nel testo.

[11] Corregge "Burgherino" in "Burghesio".

[12] Postillato a sinistra:"Sepulture".

[13] Postillato a sinistra: "Vestes sacrae".

[14] Postillato a sinistra: "Sorores Paradisi sub cura nostris".

[15] Corretto in interlinea, su: "Francisco de Prato" cancellato.

[16] Postillato a sinistra: "Chori antiqui per alienatio".

[17] Aggiunta interlineare di mano del Secondo cronista: "Priore tunc exsistente fratre Cherubino supradicto".

[18] Postillato a destra: "De hac secunda concessione vel de locummissione fuit rogator Ser Alexander de Lucignano".

[19] Postillato a sinistra: "Fullonice locus".


precedente successiva