[Secondo cronista] Eius autem decreti forma haec est.
Anno Domini 1503, inditione 6 die vero 9 martii.
Magnifici domini, Domini officiales Baliae civitatatis Senarum collegialiter convocati et congregati in numero sufficienti in eorum solita residentia pro rebus publicis expediendis et pertractandis, servatis cunctis solemnitatibus observandis etc. Decreverunt quoque petium terre quod est in plano fontis fullonice ultra aquam quae venit Sanctum Spiritum versus pro eo spectante ad Comune senense intelligatur et sit donatum et ita dederunt et donaverunt fratribus et conventui Sancti Spiritus et de eo possint disponere et facere ad eorum libitum pleno iure.[1] Antonius Vitellus notarius Balie[2].
Item anno domini 1509 die [vacat] Magnifici domini, Domini officiales predicti deliberaverunt quod prior eligat sex de collegio[3] qui habeant auctoritatem quantam habet totum collegium Baliae dandi consignandi et donandi conventui et fratribus Sancti Spiritus fontem follonicae cum certo terreno circum circa cum illis oneribus convenctionibus et pactis quibus dictis sex visum fuerit opportunum pro preservatione dicti fontis et commodo civitatis; de qua deliberatione rogator fuit ser [vacat ].
Prior videlicet prefatus Sancti Spiritus hoc decreto audito, sex prefatos viros elegit et voluit esse infrascriptos scilicet:
Pandolphum Petrucium; Antonium Mariam de Cinughis;
D. Lucam Martinum; D. Hieronymum Ptolomeum;
Crescentium [vacat][4]; PaulumVannoccium;
[13] Eodem anno MDIX, frater Cherubinus de Florentia prior prefatus ex predictis asseribus cum choro veteri ut supra per ipsum commutatis, fecit fieri lectulos pro fratribus triginta duos. Nam antea fratres vel in lectis muratis, vel ut melius poterant ex lateribus seu lignis pluribus extraneis et putridis aptatis, dormiebant. Gratias Deo et ipsi priori qui fecit opus hoc bonum cuius antea non est factum tale per multa tempora.
[Aggiunta interlineare del Terzo cronista] Si tum eos fecisset lectulos qui fratres capere possent. Nam breves et curti fuerunt quibus pauci fratres contenti fuerunt et sunt ut patet.
[Secondo cronista] Eodem anno et eiusdem prioris tempore de licentia reverendissimi magistri ordinis nostri de qua patentes extant, vendita est quaedam domus sita e regione ecclesiae nostrae ex parte austri, via mediante, cuidam Balthassari Mutinensi Scardasserio lanae die xxviiia decembris 1509, rogato ser Antonio Campana senensi notario; pro domo predicta quolibet anno rationem census solvenda erat libra una et soldi septem, eo quod fuerat aedificata in platea ad eos spectante quibus census debebatur vel potius alii, vel aliis a quibus fuerat iure hereditario relictus; erant autem tunc quando vendita est ad quos census spectabat Hyeronimus vocatus Caciuola pro 4a parte, Nicholaus Hyeronimi pro alia 4a, domina Cristofora cum quadam sorore sua pro alia 4a, et alius quidam nobis incognitus nomine, Anconae habitans. Liberata est domus ab hoc onere, xiiii februarii 1510, rogatus ser Antonio predictus in hunc modum. Nicholaus enim Hyeronimi reliquit nobis suam quartam amore Dei. Hyeronimo Caciuolae soluimus libras sex et sic liberavit nos a sua quarta, pro aliis duabus quartis predicti census annui reliquimus emptori predictae domus libras xii de praetio emptionis scilicet florenorum sexaginta, et ipse subiit onus predictum.
Summa autem praedicta florenorum quinquagintaseptem remanentium de sexaginta deputata est pro fabrica cisternae de qua infra dicetur.[5]
[13v] Item anno[6] prefato eiusdemque fratris Cherubini prioratus tempore, completae sunt et dealbatae ac lateribus stratae duae claustri partes, orientalis et meridionalis.
Anno sequenti MDX in platea ante refectorium per dictum priorem fratrem Cherubinum incaepta est quaedam cisterna et ad integrum effossa: eius altitudo brachiorum unius supra viginti et latitudo diametralis brachiorum novem[7].
[Terzo cronista] Anno Domini MDXI priore tunc existente venerabili patre fratre Johanne Sinibaldi de Florentia, praedicta cisterna tota perfecta est cum cisternino suo usque ad orificium eius, quod imperfectum remansit per remotionem illius tempore capituli, ut moris est.
Item eodem anno destructum est praesepe quod occupabat totam cappellam Gori Sensi civis senensis et restituta est ei praedicta cappella et constructum est novum praesepe a latere eiusdem capellae et excavatus est murus ecclesiae et in latitudine praedicti muri devotum constructum est praesepe nonnullis picturis adornatum et hoc fuit factum a praefato priore de consilio patrum tunc temporis existentium, videlicet fratre Petro Gasparis della Volta exsistente suppriore, fratre Desiderio Johannis de Florentia, fratre Philippo Rondinello de Florentia, fratre Antonino Minerbetto de Florentia et fratre Honofrio Dezio de Florentia.
Item eodem annum constructum est sepulchrum in ecclesia sub testudine a Crescentio Gori cive nobili de Balia et pulchro marmoris[8] sigillo exornatum.
Item eodem anno concessa est cappella et sepultura cavata in eadem capella Mariano del Balestriere nobili civi et de Balia et ibi sepultus est eius unicus filius masculus, qui promisit expendere pro ornamento praedictae cappellae, videlicet pro tabula et aliis ornamentis praedictae capellae et altaris, summa florenorum sive ducatorum aurorum ducentorum vel circum circa et tabulam iam pictori locavit.
Item eodem anno cavatum est sepulcrum in cappella dominae Romanae olim uxoris domini Nicolai de Burghesiis <et> eius sumptibus et pulchro marmoris sigillo exornatum.
Item eodem anno cavatum est sepulchrum in cappella domini Luce de Martinis egregio doctori ac nobili civi de Balia et ibi parvulus eius filius, qui erat in deposito, reconditus.
Item eodem anno exornata est capella sancte Chaterine de Senis duabus pulchris figuris in duabus tabulis, videlicet a latere dextro sancte Chaterinae predictae figura sancte Chaterine martiris, et a sinistro alia figura sanctae Mariae Magdalenae.
[14] Anno Domini MDXIIo priore exsistente venerabili patre fratre Johanne Baptista Romuli de Florentia, perfectioni tradita[9] et ad ecclesiam in sua cappella locata est figura sancti Vincentii que per multos annos apud scultorem imperfecta remanserat propter mortem Victorii de Cechinis qui patronus erat eiusdem capelle sancti Vincentii prope chorum et tandem ab heredibus eius perfectum est tale opus ab eo in testamento relictum.
Item eodem anno cavata est fossa circumquaque ex 4or partibus claustri ad receptaculum aquae pro cisterna implenda, et prius cemento et saxis deinde superius lateribus strata, undique pulcro laterum artificio, opus profecto pulchrum et perutile.
Item eodem anno tempore supradicti prioris quidam civis senensis Adam nomine[10] habitans a Orvietello decessit, in suo testamento le<ge>gans fratribus et conventui florenos ducentos, quatuor librarum pro floreno, et sui testamenti reliquit patrem priorem et fratres conventus executores, habita licentia super hoc a reverendo vicario generali fratre Jacobo Siculo tunc vicario. Fratres autem tenentur ad quedam offitia prout in testamento eius apparet.
[Quarto cronista] Anno Domini MDXIII maio mense die viiii, de patris prioris videlicet fratris Johannis Baptiste Romuli, bone memorie, et patrum consilii voluntate et assensu, cappella dive Catherine senensis quae secunda est ex parte occidentali ecclesiam ingredientibus, per fratrem Marcum Magrezam sindicum et procuratorem conventus est concessa Ghoro Savinii de Catastibus senensi civi, viro utique et genere nobili et bonis moribus adornato qui cappelle gratanter accipiens iura, florenos Lta more istius civitatis, videlicet libras ducentas sese daturum spopondit pro expensis ante factis in ipsius cappelle fabrica, insuper et decenti ornamento tabulam completurum pro libito tamen suo. Placuit quoque patri priori et patribus prefatis, ut supra, pro se suisque posteris sepulchrum effodere in ipsa cappella liceat.
Item eodem anno videlicet MDXIII cum hec nostra ecclesia ex vetustissima et pene diruta, praecedentium patrum solicitudine et labore plurimo, in novam et pulchram fabricam tandem surexisset non restabat
[14v] nisi ut Deo Optimo Maximo dicaretur, ut quisquis in ea supplicaturus ingrederetur, facilius desiderata impetraret. Unde ad preces venerabilis prioris fratris Johannis Baptiste Romuli, reverendissimus Episcopus Vasionensis Romam pergens cum ad nos divertisset devote et reverentur in die sanctissime Trinitatis, die videlicet xxiia maii, in honorem Sancti Spiritus ipsam consecravit, in cuius nomen scilicet Sancti Spiritus maius altare est dicatum[11].
Huius etiam prioris tempore, os novae cisternae completum est, ex lapide et latere contestum, ut apparet intuentibus. Insuper et novus quidam paries in via publica ex concessione magnificae Baliae iuxta conventus portam eiusdem prioris tempore surexit. Reliqua eius gesta, siquidem supersunt, brevitati studentes relinquimus intacta[12].
[Quinto cronista] Anno domini 1515o venerando patre fratre Jacobo Pierio existente priore ereptus est[13] pons simul et porta vineae nostrae super et iuxta fontem Phullonicae.
Item eiusdem prioris tempore anno, ut supra, dormitorii meridionalis pars testudinibus inferius cum cameris quinque superiusque tecto est[14] cooperta, et hoc ex elemosinis trecentorum florenorum dominae Romanae uxoris olim Domini Nicholai Burghesii, quos pro dote suae cappellae tradidit.
Anno Domini 1516o tempore prioratus venerandi patris fratris Seraphini, ecclesiae solum seu pavimentum a medio usque ad portam ecclesiae ornatum lateribusque est stratum et quaedam cappellae cum gradu iuxta illas circum ecclesias, quibusdam prius effossis sepulchris, et hoc expensis pro aliqua parte ex quodam legato domine [vacat] uxoris ilim [sic] Alphonsi Danesii de Saracenis.
Item anno 1517 tempore eiusdem prioris suggestus seu[15] pulpitum in ecclesia erectum est in quo annunctiari possit commode verbum Dei, expensa ascendit usque ad summam florenorum senensium quadraginta, quorum pars maior a quodam cive senensi est soluta.
Item eodem anno et eiusdem tempore, pulpitum solemne satis in choro fratrum de novo positum est, quod etiam ascendit ad florenos quadraginta et amplius, quorum item partem soluit civis quidam senensis videlicet occulte, ut facilius canere possint fratres.
Item in ultimis diebus supradicti prioris eodem anno, murus quidam in via publica ex parte meridionali conventus quae ducit ad portam Sancti Vienni erectus est altus cum porta ampla per quam possint iumenta ingredi onusta. In quo loco erant quaedam sola seu fundi quarumdam domorum desolatarum ubi erat receptaculum omnium purgamentorum, quos fundos partim elemosinaliter habuit[16] et duo emit conventus.
[15] Anno Domini 1518 incoante tempore reverendi prioris fratris Bartholomei de Faventia quaedam domina Baptista uxor Landuccii de Landucis Senensis, morti appropinquans ex testamento suo legavit pro salute anime sue conventui et fratribus Sancti Spiritus florenos more senensi 300tos, quos germanus eius egregius vir dominus Dominicus de Placidis, fratribus consignavit ac deposuit in bancho Sigismundi de Chisis et sociorum, solvendos conventui infra annum, et creditores nostri sese proprio chirographo constituerunt ut apparet per publicum instrumentum celebratum 1521 de mense septembris.
[1] Postillato a sinistra: "Istae concessiones in forma valida manu notari servantur in deposito conventus nostri".
[2] Leggi: Antonio Vitelli Ghiarandoni.
[3] Segue a "consilio", cancellato.
[4] Leggi: Crescenzio Gori.
[5] Ultimo rigo, espunto: "Anno eodem facti sunt per dictum fratrem Cherubinum lectuli xxxii".
[6] "Immo sequenti": aggiunta interlineare.
[7] Postillato a sinistra: "Cisterna".
[8] Aggiunta interlineare, su "lapidis" espunto.
[9] Espunto: "est".
[10] "Adam nomine": aggiunta interlineare.
[11] Postillato a sinistra: "Consecratio ecclesie".
[12] Postillato a sinistra: "Concessio Baliae de via publica".
[13] Aggiunta interlineare.
[14] Aggiunta interlineare.
[15] "Suggestus seu": aggiunta interlineare.
[16]
Aggiunta interlineare.