precedente successiva

Chronica conventus Sancti Spiritus de Senis, parte I

■  a cura di Mauro Mussolin  ■

 

1   2   3   4 

 5   6   7   8

Recepto per hunc modum conventu a reformatis ethruscis diligenter curarunt qui tunc eiusmodi congregationem administrabant ut honesti probique nominis fratres in hoc ipso conventu, ad abolendam precedentium noxam collocarentur, animadvertentes pariter, pro amplitudine urbis ipsius, et animarum commodum et ordini nostro decoris plurimum obventurum ubi conventus hic probe institueretur. Quantum enim mihi libuit coniiecisse tum ex veteribus monimentis tum ex seniorum narratione, fratres et doctrina et honestate insigniores plures per annos huc commigrarunt, atque ut infra in priorum serie ostendemus viri dignissimi huic conventui prefuerunt. Praedicatores quoque excellentissimi transmissi sunt, qui cum toti urbi acceptissimi declamassent, conventum ipsum in bono nomine multos per annos retinuerunt. Erecti autem civium animi omnisque urbs in ipsius conventus devotionem excitata est, fratresque ipsos veneratione ac summo favore prosequebantur, nullaque a fratribus supplicatio porrigebatur quam cito benigneque minus admitterent. Et ut pro affluenti atque uberissima spiritualium copia sibi per eiusmodi fratres administrata, aliquas temporales vices rependerent, ad novi conventus constructionem animum atque opem pariter dediderunt, rati consultius magis fratribus se ipsos gratificaturos in hoc ipso, qui eos plurimum indigere conspiciebant. Cum sicut premissum est, conventus quo ab initio receptus fuerat et arctitudine ruinisque fratres afficeret, septentrionale igitur dormitorium

anno domini MCCCCLXIIo circiter, huius conventu<s> existente priore fratre Benedicto viterbiensi sacrae theologie magistro, publico aere urbis aedificari ceptum est. Pro quo patres huius conventus urbis magistratui summo et populari consilio supplicantes, ipso quidem anno 1462 florenos trecentos ad librarum quattuor rationem pro singulis impetrarunt. Quos et publico decreto assignatos super chamera pascuorum in integrum receperunt, quod quidem decretum aeditum per Raynerium Ghuidonis Berenghaccium civem notariumque senensem in ipsius conventus deposito asservatur. Pro hoc ipso iterum septemptrionali dormitorio erigendo anno altero, idest MCCCCLXIIIo existente priore memorato magistro Benedicto, supplicantibus fratribus, decrevit summus magistratus populusque senensis ut libre 800 ex publico aerario fratribus largirentur. Quae et statute

         [7] et ipso anno a fratribus recepte sunt, ut evidentissime manifestat decretum inde confectum per Laurentium Andree Bonellum civem notariumque senensem in deposito asservatum.

Subsequente quoque anno domini MCCCCLXVIo, priore huius conventus vice altera existente magistro Gulielmo Novariensi, a supremo urbis dominio et consilio, in camera pascuorum fuerunt expositi floreni 300 ad rationem librarum 4or pro singulis, convertendi in sumptus atque expensas dormitorii septemptrionalis, ut eorum decretum aeditum per Angelum Mei notarium senensem, et in deposito asservatum, latius manifastat. Constat igitur hoc ipsum dormitorium septemptrionale a fundamentis erectum, atque ab anno 1462 in annum 1466 hoc est continuo quadriennio fuisse constructum ex florenis octingentis ex publico urbis aerario ad hoc ipsum exhibitis. Si vero sumptus atque ipsius constructionis expensae, tantam summam attingerint, vel excesserint vel plus quicquam tam ex publico quam ex privato aere ad hoc fuerit condonatum, nullo prorsus inditio compertum habeo. Verisimile tamen est huiusmodi dormitorium ipsam octingentorum florenorum summam excessisse, quae ipsius amplitudo ac decor est, tametsi lateres, cementum, ligna et id genus materiae viliore venirent per ipsum tempus, pecunie autem chariores existerent. Protenditur autem huiusmodi dormitorium ab occidentali parte qua cohaeret ecclesiae, in partem orientalem ubi prospicit ortum, per duo ac septuaginta brachia; cuius latitudo est brachiorum [vacat]; sub ipso ad longitudinem brachiorum [vacat ] extenditur septemptrionale claustri latus, sacrarium, capitulum, duae pro hospitibus camerae satis idoneae, caputque refectorii. Supra vero hinc inde cellulae admodum commode constructe sunt numero [vacat].

Per idem tempus Reverendissimus dominus dominus Johannes de Turrecremata, ordinis predicatorum Sacre Romane Ecclesiae presbyter cardinalis tituli Sancti Sixti, vir probitate atque doctrina praecipuus, hac iter faciens, sub ipso novo dormitorio capitulum in parietibus poliri et dealbari, in pavimento lateribus sterni ac novis sedilibus circumcingi et in cunctibus perfici suo aere curavit, prout ipsius insigne supra ostium capituli in marmore scultum liquido manifestat. Hospitium quoque supra cellarium a fundamentis erexit atque in omnibus perfici exornarique suis impensis curavit, ut ipsius arma in hospitii eiusdem laqueario affixa demostrant et seniorum prodit memoria.

Anno incarnationis dominice MCCCCLXXo mense iulio, existente priore huius conventus magistro Benedicto de Viterbio, supplicantibus fratribus a dominio urbis populique Consilio, decretae fuerunt libre ducentae pro tabarnaculo [sic] argenteo conflando, in quo divae Catherinae venerandum cilicium servaretur, quod utique cilicium plurima diversaque beneficia, Deo ac diva Catharina opitulante, plurimis devote ac fideliter accedentibus ad hanc usque diem conspicimus elargiri, presertim ubi supra parturientes positum fuerit, facile minusque laboriose ipsas eniti proditum est. De ipsarum itaque 200arum librarum elargitione receptioneque publicum in deposito conventus extat decretum, per memoratum Raynerium Berenghaccium civem notariumque senensem tunc inde confectum et cetera.

[7v] Anno incarnationis dominicae, 1478[1], priore fratre Francisco de Vetralla, antiphonarium de tempore, quod aliquot ante per annos fuerat incohatum, tunc litteris, minio et in cunctis perfectum fuit. Cuius pretium persolutum magna ex parte constat ex pecuniis ad hunc conventum ex morte cuiusdam fratris Philippi Ferrariensis devolutis. Is namque Rappolani in agro senensi naturae debitum solvens huic conventui dereliquit quadraginta sex auri nummos seu ducatos in auro, quattuor in argento, in moneta libras 51, solidos 4; prout ex syndicario libro sub signo G pluribus in locis, presertim ex charta 25, clare habetur.

Per ipsum quoque tempus a fundamentis aedificari ceptum est orientale dormitorium, cuius impense quamquam nos lateat cuius aere vel ope fuerint, aut quam summam attigerint, nullumque de hac re monumentum potuerim repperire, arma tamen Communis Reipublicaeque senensis in ipsius pariete picta daclarant et ipsum publico aere constructum. Aiunt quoque seniores nostri fratrem quemdam tunc temporis vita functum in hoc conventu apud quem eius post obitum plurimae pecuniae sunt inventae, ex quibus una cum publico aere Communis ipsum orientale dormitorium extructum perhibent; quaerenti tamen mihi summa cum diligentia nil de huiusmodi fratre vel de ipsius pecuniis occurrit, nil quoque de huiusmodi aedificio quando, quo autore, quibusve impensis fuerit incohatum preter hoc unum quod,

anno Domini MCCCCLXXXIII maio mense, existente priore fratre Johanne de Eugubio, ipsius dormitorii fornix clausa fuit, quod nisi de dormitorio orientali nequit intelligi, cum dormitorium septemptrionale per viginti prius annuos fuerit constructum (ut supra meminimus). Id autem repperio in libro introitus exitusque conventus incohato 1480, in parte exitus, ultra libri medietatem charta videlicet Xa. Et quamquam ipsum dormitorium adhuc minime sit perfectum et iccirco plene integreque haud possit describi, nihilominus ut seriem ordinemque temporum observemus, id quod tunc gestum deprehendimus fideliter enarremus, reliquum describendum, ubi perfectum fuerit posteris relinquentes. Ergo protenditur largitudo ipsius ab aquilone in meridiem per brachia [vacat ], latitudo est brachiorum [vacat].

         Sub ipso, hinc latus claustri orientale, inde refectorium, aditus ad ortum, in quo hinc refectorii, inde coquine hostium. Supra caellulae numero iam tredecim hinc inde oportune admodum constructae sunt.

Anno dominice incarnationis MCCCCXCI, venerabile patre fratre Luca de Trano prima vice existente huius conventus priore, perfectum fuit refectorium sub novo dormitorio orientali: nam cum prius in eo tenerentur iumenta, egit memoratus prior ut fornix et ipsius parietes laterales expolirentur dealbarenturque, pavimentum lateribus sterneretur, ambo ad lectionem mensae construeretur, novae mensae novaque circum sedilia pulcherrima ponerentur, ostium, postes, vitreae fenestrae, lapideum vas ad manus abluendas et reliqua in ipsius decorem efficerentur. Pro quibus a Domino Daniele Burgherino

         [8] in helemosynam habite sunt libras 160; sumptus reliquos hinc inde memoratus prior sua diligentia conquisivit.

Tempore quoque illo, agente memorato Priore, sacrarium plurimum ornamenti recepit. Nam extructa sunt armaria pulchra in fronte ipsius una cum sedilibus capsis, quae ipsis armariis in capite iunctae ad longitudinem sacrarii protenduntur. In cuius quoque primore latere cappella a fundamentis extructa est pro fratrum manibus abluendis et aliis sacrario oportunis, una cum scala, quae ab ipsius sacrarii ostio, supra capellam ipsam sursum ad septemptrionale dormitorium involvit aditum. Per idem quoque tempus[2], ipso priore agente, campanile ab ima orientali parte ecclesiae ubi secus portam conventus pre nimia vetustate minabatur ruinam, ad superiorem partem ecclesiae tralatum est. De quibus omnibus constat evidentissime tam per relationem memorati patris fratris Lucae, qui adhuc nobiscum superest admodum senex, quam per libros syndicarios sub signo G sub charta 38. Tot et tanta sub fratribus illis ethruscis acta in hoc conventu repperi.

Anno autem incarnationis dominicae MCCCCXCIIIIo, cum memorati fratres ethrusci per plures ante annos nec vestigium religionis pre se ferrent, quin immo ubi caeteros (fas erat) aedificarent, pravis moribus destruebant sibique ipsis et loco huic nomen obscurissimum comparaverant, magnificus vir dominus Nicolaus Burghesius aeques Romanus ac iureconsultus vir de nostro ordine bene meritus, ac plures cives nobiliores reverendissimo totius ordinis magistro Johachino Turriano veneto obnixius supplicarunt pro huius loci reformatione. Interea venerandae memoriae frater Hieronymus Savonarola ferrariensis, vir per ipsum tempus probitatis, doctrinae, predicationis, prophetiaeque nomine toto orbe illustris, conventum Sancti Marci in urbe Florentia, in quo tunc temporis prior erat, conventum Sancti Dominici prope Fesulas ac Divae Catharinae de Pisis a regulari Lombardorum societate seiunxerat, quos in arctissimo vivendi modo redactos apostolica regebat autoritate. Quibus paucos infra menses Pratensis et Saxensis, tunc in conventum ex hospitio per memoratum ordinis generalem effectus, adiuncti sunt. Mandat itaque memorato fratri Hieronymo per litteras patentes generalis magistri ordinis, ut una cum fratibus aliquot oportunis Senas accedat, et reiectis fratribus illis ethruscis, eorumque priore atque officialibus omnibus absolutis, conventum ipsum Sancti Spiritus pro sua congregatione Sancti Marci de Florentia suscipiat, fratres in eo assignet, priorem et officiales oportunos instituat. Accessit itaque receptis eiusmodi litteris frater Hieronymus ad urbem Senarum, comitantibus una quibusdam ex fratribus Sancti Marci, atque ubi ad hunc ipsum conventum pervenit, ingressus capitulum ex more litteras magistri ordinis coram omnibus illis fratribus legi curavit, atque inde absoluto priore, fratribusque reiectis, conventum et ecclesiam possidendam recepit, in quo et nocte insequuta quievit. At adversarius ille Diabolus ut leo rugiens tota nocte urbem circumiit, tanta fuit indignatione commotus, non inscius quinam forent qui hunc ipsum locum subibant,

         [8v] aut quot ab eis dispendia foret laturus, pro fratrum sanctimonia et futuro hoc in loco per ipsos animarum profectu; nec destitit quoad populi animos concitaret, ut summo mane concitato in urbe tumultu per eiectos illos ethruscos, summus magistratus mandaverit per palatinos caduceatores fratrem ipsum Hieronymum sociosque illius repente conventu atque urbe expelli, fratres vero ethruscos in conventum ipsum restitui. Per hunc itaque modum ipse frater Hieronymus una cum sociis coactus est conventu atque urbe excedere. Qui pro iniuncta sibi obedientia contumeliam eiusmodi passus, ubi florentinos fines attigit, iuxta preceptum Domini, calciamentorum pulverem contra urbem Senarum excussit, atque inde ad proprium conventum Sancti Marci reversus est.

Anno ipso cum eiusmodi ethruscorum fratrum improbitas non vicinia modo, sed iam totam ferretur per urbem gravioresque de ipsis orirentur querelae, decreverunt tandem dominus Nicolaus Burghesius ac primates reliqui reipublice potitores finem malis imponere atque conventum ipsum in regularem observantiam reformare. Concionabatur per ipsius anni quadragesimam fortuito venerabilis pater frater Franciscus Andreae Mehus florentinus in huius urbis ecclesia cathedrali, et quidem omni populo acceptissimus. Hic vero Geminianensi conventui tunc pro Lombardiae regulari societate preerat; qui et hunc ipsum conventum Lombardiae conabatur adiungere, reverendissimis cardinali Neapolitano ordinis nostri protectore ac generali magistro contra enixissime reluctantibus, quibus videlicet auferretur conventus ipse quam primum in lombardorum ditionem devolveretur, utrique tamen deficientibus regularibus fratribus, quos urbs omnis optabat reponi in hoc conventu, Alexander papa VItus, ad supplicationem civium, conventum hunc anno ipso regulari Lombardorum societati apostolico brevi adiunxit, a quibus receptus ac per biennum[3] circiter possessus fuit.

Anno insequenti MCCCCXCVto cum conventus hic congregationem Lombardiae subiisset, electo et confirmato in priorem venerabile patre fratre Francisco Andree de Florentia supradicto, constructum fuit pontile seu solarium quod ad latus occidentale claustri coheret ecclesiae, fratre Luca de Trano materiam per helemosynas procurante, ipso vero priore formam id est magisterium persolvente. Per ipsum quoque tempus, memorati fratris Luce de Trano industria, orientale dormitorium supremam recepit manum, ut ex tunc habitari ceptum sit. Sacrarium quoque non nihil auctum constat, cui presertim candelabra quattuor aurichalchi adiuncta sunt.


[1] Data aggiunta in interlinea.

[2] Aggiunta interlineare.

[3] Corretto su: "quadriennium".


precedente successiva