precedente successiva

Chronica conventus Sancti Spiritus de Senis, parte I

■  a cura di Mauro Mussolin  ■

 

1   2   3   4 

 5   6   7   8

[Sesto cronista] Adhuc tamen non est contractus stipulatus in forma valida inter conventum nostrum et filios prefatos domini Magnifici Archangeli.

Anno Domini 1522 tempore reverendi patris fratris Felicis florentini huius conventus prioris benemeriti, obtinuit conventus noster pacifice et absque litigio, possessionem iuridicam duorum cellariorum subterraneorum pro vino reponendo quorum unum erat ante Joannis Briti civis senensis, aliud cuiusdam domus ad monasterium fratrum Montis Oliveti pertinentis[1]. Longo enim tempore ante quam conventus iste ordini nostro est incorporatus, incole domorum vicinarum (dicte di Finimondo) cellaria subterranea excavantes pervenerunt subter conventum nostrum, adeo ut illa cellaria predicta invenerimus excavando subter claustrum nostrum pervenisse. Et quare secundum iura municypalia civitatis Senarum in huiusmodi subterraneis foveis non potest ullo tempore perscribi in aliquo solo[2]. Idcirco prefati possessores libere omneis illas partes quae ad conventum et sub conventu sunt nobis reliquerunt et pacifice et absque ulla resistentia quare ius nullum in eas[3] habebant nobis concesserunt, nos autem excavantes per illam scalam qui est ante locum in quo fratres ad refectionem conveniunt; ad cellaria ipsa pervenimus eaque usibus nostris deputavimus et adaptavimus.

[15v] Anno Domini 1522 tempore reverendi patris fratris Feliciis de Florentia huius conventus prioris benemeriti, ex parte meridionali dormitorii nostri tantum desumptum est loci quod constructa est camera ignis in ea forma in qua nunc est[4].

Item tempore prefati reverendi patris fratris prioris anno 1522, ex legato Dominae Baptistae de Landuccis supra nominatae, ex pecunia quae ex testamento conventui obvenit, inceptum est a fundamento construi illa pars dormitorii quae ad austrum vergit usque ad tectum, comprehendens infrascriptas officinas, videlicet coquinam novam cum atriolo et scala nova dormitorii desuper, atque camera quaedam secus quomdam atriolum ad latrinas iter praebens[5].

Item tempore patris Felicis prioris prefati anno 1523, refectorium mutatum est ab ea forma in qua ante ea erat, nam atrium illud quod erat inter ipsum et coquinam per quod in viridarium erat accessus, ablatum est, et refectorium ipsum inante deductum; factum est atrium post illius caput respondens in angulo claustri orientalis sicut nunc apparet, coquina veteri [sic] partim in refectorium novum, partim vero in locum in quo fratres ad abluendas manus ante refectorium convenunt, resoluta, sic patet intuenti; ex veteri refectorio ex parte septemtrionali tantum loci relictum est quod una camera pro hospitio fratrum et hospitium ipsum fieri potuit[6].

Item tempore prefati patris prioris fratris Felicis anno 1523, veteribus latrinis una nocte collapsis reformate sunt in ea forma qua nunc apparent; non potuerunt vero in eodem refici loco propter murum orientalem putridum et futilem ac ruinam minitantem[7].

Item tempore prefati patris prioris fratris Felicis, muro vineae nostrae extra portam muri veteris civitatis Senarum collapso ex alluvionibus, instauratum est, in solidiori robore quam ante ea fuerat sicut modo apparet[8].

Anno Domini MDXXII die 27 decembris tempore prefati nominati prioris fratris Felicis, postulavit conventus noster a magnifico generali Consilio civitatis Senarum, in quo ipsa senensis Respublica libere representatur, ut eximeat conventum nostrum a quacum solutione et onere gabellarum civitatis senensis, salva tamen portione vel indennitate illorum civium qui ipsas gabellas a republica emerant. Qui clementer petitionem huiusmodi admittentes conventum nostrum in perpetuum exemerunt a gabellis solvendis, prout apparet in publico instrumento ser Antonii Vitelli supra hoc rogati inferius in fine libri annexo. In quo consilio reperti fuerunt pro nobis lupini albi 251, nigri vero 14 tantum[9].

Anno Domini 1522 tempore prefati prioris fratris Felicis, propter pestem circumstantem undique conventum nostrum, aedificatus clibanus pro panibus decoquendis, in capite atri illius ex parte septemtrionali claustri existente in ea forma qua videtur.

[16] Anno Domini MDXXIII de mense octobris, tempore venerabilis patris fratris Felicis de Florentia prioris conventus, in orto superiori fuit additus murus ex parte meridionali super illam domum quae vergebat supra ortum nostrum contiguum illi muro quo habet fundamentum et tectum supra ortum supra dictum[10].

Item tempore eiusdem prioris, murus meridionalis horti superioris qui sine calce et secus terram erat, fuit instauratus de novo in maiori altitudine, qualiter modo apparet.

Item tempore prefati prioris, quare vegetes nostrae circulis ligneis putribulibus omni anno erant magnis expensis instaurande, sancitum fuit cum patrum consilio eosdem circulos ferrea materia fabricandos, quod et executioni mandatum est pro vegetibus numero sex, fuerunt numero 24[11].

[Settimo cronista] Prefati prioris tempore, empta est quedam domus a quodam fratre Johanne Mariotti de Senis, pretio florenorum sexagintasex, ad libras 4 pro floreno denariorum senensium, quae domus sita est secus conventum in parte meridionali, cuius pretium persolutum fuit tempore debito et ad maiorem cautelam predictus frater Joannes dedit conventui petenti in fideiussionem quemdam Paulum carpentarium pro omnibus litibus et damnis quae in futurum impedire possent quietam et pacifica possessionem predicte domus, de cuiius venditione extat in conventu contractus manu ser Julii ser Alexandri ser Francisci, sub die vigesimaquarta mensis maii MDXXIIII qui servatur in conventu cum licentia quam habuit a superiori suo.

Eiusdem prioris tempore empta sunt paramenta sericea discoloria, videlicet unum piviale cum casula et dalmaticis et ex eodem serico ornatur hastile crucis in processione diebus solemnibus. Item pulpitum quo in medio chori sistitur ad dicendas collectas ab eo que facit officium in diebus solemnibus, que omnia ducatorum aureorum octogitaquatuor empta sunt, cuius pretii dimidia pars extracta fuit ex argento tabernaculi in quo iam diu servabatur cilicium dive Katerine; sed cum fratres eidem cilicio pulchram mansiuncula<m> in cappella sancte Katerine; que est in ecclesia statuissent, ideo fratres illud argentum in opus magis necessarium et honorificum commutaverunt et reliquum pretii ex his que fratres pro se expendere debebant exaustum est, que incommoda fratres libenter tulerunt pro honore ecclesie[12].

Sciendum est etiam quod ubi scala et coquina huius prioris tempore edificata sunt, magna quantitas tufi[13] sublata est; hoc etiam non pretermittendum est, quod, ut referunt qui viderunt, mons tufi surgebat a porta conventus que est iuxta ecclesiam et protendebatur usque ad ortum et dilatabatur usque ad medium claustri secus ecclesiam, altitudo vero eius attingebat usque ad fenestras dormitorii eiusdem partis meridi-

         [16v] onalis, qui mons cum maximo labore et sudore et expensis fratrum sublatus est antequam fundaretur idem meridionale dormitorium et quare hoc opus multum laboriosum fratribus intermissum fuerat, ideo modo scripsi ut videant qui venturi sunt quibus fratrum incommodis domus hec ad aliqualem formam conventus perducta est.

[Ottavo cronista] Tempore prioratus fratris Romuli senensis anno domini 1549, cum esset prior iterum huius conventus, cum quidam civis senensis de Petrucciis videlicet [vacat] fecisset legatum sororibus seu mantellatis sanctae Catherinae dictis de Paradiso florenorum quadrigentorum senensium, de quattuor libris pro quolibet floreno, in bonis immobilibus investiendorum ut de eorum redditu solvatur stipendium fratribus ordinis predicatorum vel Sancti Dominici de Campo Regio, vel Sancti Spiritus ad earum beneplacitum ut celebrent singulis diebus missam in ecclesia monasterii earum[14], factum est publicum instrumentum quo et ipse sorores declarant se velle missam a fratribus nostris Sancti Spiritus et Augustinus Petruccius filius dicti [vacat] obligat se solvere florenos sexdecim quolibet anno in perpetuum, vel donec solvat dictos quadringentos florenos in bonis immobilibus expendendos quos tamen promisit solvere omnino infra [vacat ] annos ut in instrumento apparet ad quod nos remittimus. Instrumentum est in conventu rogatum manu ser [vacat].

Anno 1551 prope finem existente priore huius conventus fratre Andrea Clementio florentino, rogati fuerunt fratres transferre chorum, qui erat infra presbiterium, versus inferiorem partem ecclesie sub testudine, quae sequitur tribunam immediate et ponere eum retro altrare [sic] maius supra presbiterio, cui petitioni visus est ipse prior admodum difficulter annuere. Tandem cum res videretur trahere commodum cum decore, vocatis prius patribus, deinde omnibus sacerdotibus, decretum

         [17] fuit unanimiter id operis aggredi. Conductus est faber lignarius qui chorum ligneum transferret, deinde quidam edificiorum magister ceptumque est opus, ita ut in festo annuntiationis Beatae Mariae incohato anno 1552, fratres officium eius festi in choro translato cecinent, quanvis adhuc rudi, et vix erecto, productumque est opus ita ut chorus compleretur, et presbiterium tractum est ultra suam testudinem, versus ecclesiam inferiorem, edificatumque est novum altare maius super id quod presbiterio additus est, exitque extra testudinem extremam presbiterii. In quo opere expensi sunt aurei circiter viginti, neque adhuc designatus est paries, qui claudat chorum retro altare satis ornatus mutandumque hostium per quod a sacrario ad altare accedatur, ac tollendus ambo unde frater concionetur ad populum, qui nunc est inter cappellam sanctae Crucis et cappellam Docciorum, ut locetur sub testudine quae est inter tribunam et testudinem presbiterii, locetur autem in angulo parietis a parte orientis, sed haec nondum sunt incepta opera, propter sumptus, qui nunc desunt.


[1] Postillato a destra: "cantine subterranee possidentur". A sinistra: "Cellaria".

[2] "In aliquo solo": aggiunta interlineare.

[3] "In eas": aggiunta interlineare.

[4] Postillato a sinistra: "Camera ignis".

[5] Postillato a sinistra: "Dormitorii novi pars cum coquina et scala".

[6] Postillato a sinistra: "Refectorium".

[7] Postillato a sinistra: "Latrinae".

[8] Postillato a sinistra: "murus vinee".

[9] Postillato a sinistra: "Exemptio a solvendis gabellis senensibus".

[10] Postillato a destra: "Muri orti superioris".

[11] Postillato a sinistra: "Circuli ferrei vegetum".

[12] Postillato a sinistra: "paramenta".

[13] Espunto: "cum".

[14] Integrazione a destra: "ut celebrent singulis diebus missam in ecclesia monasterii earum".


precedente successiva