precedente successiva

Chronica conventus Sancti Spiritus de Senis, parte I

■  a cura di Mauro Mussolin  ■

 

1   2   3   4 

 5   6   7   8  | 

[Nono cronista] Anno 1554 et priore 70mo[1] reverendo patre fratre Angelo Malatesta de Pistorio, dominus Petrus de Gombassio bonae memoriae suo testamento reliquit nostro conventui pro dote sue capelle cui titulus est sancti Dominici, fundum satis optimum in agro Asinelonge quem de libris nummis aureis centumquinquaginta septem cum dimidia supra mille emerat a Marco Antonio de Panolinis cive prestantissimo cum pacto resolutivo infra decennium, vel eius precium, ut adveniente redemptione dicti predii eius precio alius fundus ematur, qui si in totum vel in partem a nobis distrahi vel alienari contingat, sit hospitalis de sancte Marie de Scala civitatis senensis, hac lege ut possessores ter in anno teneantur in nostra ecclesia celebrare officium mortuorum cum triginta missis gregorianis et octo libris cere pro anima illius ut patet ex eius testamento.

[17v] Reverendo patre fratre Angelo Malatesta de Pistorio iterum priore anno 1560, die vero 23 novembris restituto precio predii Asinelonge emerunt fundum iuxta flumen Arbie cui nomen est Insula ab hospitali sancte Marie de Scala hoc pacto ut infra quatuordecim annos possit redimere suum fundum, id quod huic nostro cenobio quantum detrimenti attulerit non est opus dicere in presentiarum, quando tunc ubique locorum pro preterita obsidione et nummorum inopia paucis huberrimi amplique fundi emebantur.

Anno 1562, hinc et inde altari maiori erecte sunt auro et coloribus investite portule lignee quibus de ecclesia itur ad chorum, impensa domine Angeline de Balantibus domini Julii comitis de Elcio uxoris, et abhinc triennio pro sustentatione tabernaculi sanctissimi Sacramenti ligneas porphiretice pictas tres bases, ipsa sua impensa edificavit, easque anno 73 et 74, implevit quatuor pulcherrimorum angelorum testeis statuis, marmoreo colore investitis, ad maiorem altaris ornatum et decorem.

Reverendo patre fratre Alexio Filiuccio senensi priore anno domini 1570 die vero 27 ianuarii, rursus ab hospitali de Scala restituto precio predii Insule vallis Arbie, secundum domini Petri Gambassii testamentum, emptus est tandem a fratribus fundus in communi Abbatie ad monasterium curie Castri Novi Berardingha, cui titulus est Calvosina, Fabii et Tulli de Saputis nepotum prefati domini Petri, domino Francischo de Cosimis rogattario ut patet libro Recordanziarum "B" a folio 27.[2]

Cum esset nostri conventus prior reverendus pater frater Stefanus a Villa Basilica agri lucensis anno 1575, hic prima vice habita sunt provincialia comitia benignitate reverendi patris fratris Antonini Branchuti perusini nostri

         [18] provincialis; ab hoc enim cenobio inter priores esse cepit et ideo primam sui officii sinodum congregavit cui fratres plus quam centum adfuerunt, diffinitores vero electi fuerunt reverendus pater frater Jeronimus Soldanus de Florentia prior Sancte Marie ad Gradus Viterbii, et reverendus pater frater Filippus Dardinellus a Florentia prior Sancti Dominici de Prato, et reverendus pater frater Stephanus a Villa Basilica prior Sancti Spiritus de Senis, et reverendus pater frater Petrus a Termodiano Casentinas prior Sancte Marie super Saxum in agro Casentino. Non defuerunt etiam in ecclesia nostra conciones gratiose ad populum, prima enim die festiva concionatus est cum summa laude reverendus pater frater Minias florentinus predicator generalis eximius, inde reverendus pater frater Basilius a Burgo Sancti Laurenti prior pisanus[3] quem sequtus est frater Aurelius de Cosimis senensis lector artium conventus pistoriensis, postea vero frater Vincentius Bonardus a Roma lector artium [vacat ], et frater Reginaldus Blanchellus de Urbe veteri lector artium [vacat], ultimo vero concionati sunt frater Gregorius Gratianus de Sermoneta lector artium conventus Sancte Marie super Quercus prope Viterbium, et frater Andreas de Aquila predicator. Disputationes quoque publice in eclesia post vesperas habite sunt a reverendis patribus, videlicet fratre Vincentio Settartio de Perusio regente, et fratre Tomma Boninsignio senense magistro, et fratre Aurelio de Cosimis senense lectore, quibus omnibus addite sunt profuse elemosine ac debiti concursus populorum.

Reverendo patre fratre Angelo Grifio de Florentia priore nostri cenobii tunc temporis[4] conventus Sancte Marie ad Gradus prope Viterbium, suasu reverendissimi magistri ordinis nostri, patris fratris Seraphini Caballi de Brixia viri sanctissimi, die 10 maii 1577, libere donavit huic nostro pauperrimo caenobio hereditatem domini Bartolomei Benedicti de Saracenis cum omnibus iuribus eius pro fratre Eustachio eius germano et filio prefati conventus Sancte Marie ad Gradus pro habitu conversorum ibidem suscepto. Qua de re hic noster conventus possidere cepit

         [18v] predium frugiferum cui nomen est Villa in comuni Petrelate comitatus Senarum, die 17 aprilis 1578, multo tamen labore et angustia atque non mediocri impensa quesitum, due enim partes iure hereditatis habite sunt, reliqua vero empta est super mille florenis de libris quatuor pro quolibet floreno ut licet intueri in Recordanziarum libro signato B a folio 31mo usque ad 43um.

Non defuit tamen Dei gratia, que inspiravit ut nobis auxilio forent, magnificus eques sancti Stefani dominus Ipolitus de Augustinis qui propterea donavit florenos centum et dominus Patritius de Patritiis senensis, qui florenos septuagintaquinque non alia causa, dono dedit, quadringentis etiam florenis sororum Sancte Chaterine de Paradiso nuncupatarum de quibus agitur in prima facies folii vigesimi huius libri usi sumus et quedam alia Dei clementia nobis providit ut in tanta inopia rerum satis fecerimus his quibus debebamus. Maxima vero sunt commoda modo conventui que ex hoc predio habentur: oleo et fare pro necessitate conventus, pomisque cuiuscumque generis et castaneis abundat et frumento et vino, alendisque gregibus non est inutilis.

Eodem reverendo patre fratre Angelo Grifio priore, ea pars domus que ex hereditate predicta obvenerat, pro eius debitis et legatis exolvendis, vendita est, nec non pro tertia parte predicti fundi redimenda, summa namque eiusmodi expensarum ad florenos sexcentos octuaginta quatuor super duomilia ascendit ut in libro Debitorum signato B a folio 181 patet, quam venditionem quasi minoris iusto aliqui culparunt, non attendentes eius vetustatem ruinam in destro latere minantem, situm pro moenibus, distantiam a foro, incommoda ex[5] illius tertiie partis incolatu domine Lucide de Piccolomineis

         [19] dum in humanis ageret debito, imminentia demum pericula emptori, ex propinquitate arcis, alitibus suscitatis a quodam de familia Saracenorum prepotente adeo quod preter minas illatas, quinquemnium in litigando transegerit emptor: frugi ergo facta est.

Tunc etiam quinquaginta florenis resarcita est pinna maioris testudinis templi, altare quoque maius, cum inconcinne se haberet, ab eo destructum in elegantiorem formam est redactum et altior basis, quo Christi corpus sacratissimum occluditur, supposita tabernaculo, angelorum statue fimbriis aureis et colore marmoreo ornatae; pateram etiam aque benedicte cum pila refecit.

Ruri quoque et domus rusticane restaurate, et plantatae vineae fuere tunc temporis. Item eodem priore et tempore in comuni Petrelate quadragintatria staria et amplius terre in sex portionibus divise empta sunt, octuagintaduorum florenorum legato a domino Paulo de Spennazis nobis facto, ut patet in Recordanziarum libro signato B a folio 48 et 49.


[1] E' infatti il settantesimo priore del convento. Cfr. il secondo libro della Chronica: PRE 2348, c. 32v.

[2] "Anno 1572 erecta scala ut dicitur in manica prioris": aggiunta interlineare. "Manica" lezione incerta.

[3] "Prior pisanus": aggiunta interlineare.

[4] "Nostri cenobii tunc temporis": aggiunta interlineare.

[5] Espunto: "eius".


precedente successiva