precedente successiva

Regesta litterarum
fratris Leonardi de Mansuetis de Perusio, 1474-1480

■ AGOP IV.3 (1474-79): Provincia Romana ff. 52-69, 125-129, 290-307 ■

    ë  

|62r|

Mandatur omnibus fratribus conventus Sancte Marie Novelle de Florentia quod infra sex dies restituant magistro Dominico Bartholomei omnes libros sibi concessos ad usum, ut patet in libro concessionum librorum; qui libri fuerunt reperti in cella fratris Petri ser Benedicti, qui obiit ex peste, et prior qui tunc erat eos sibi et aliis distribuendo appropriavit et concessit. Et presidenti etiam mandatur quod faciat dictos libros restitui dicto magistro Dominico, compellendo fratres preceptis et modis omnibus oporunis. Datum Senis, die xix decembris 1474.

Concessio cuiusdam loci in ecclesia Sancte Marie Novelle de Florentia iuxta portam maiorem, qui dicitur altare Annuntiationis, facta Leonardo de Vernacciis pro cappella erigenda, sicut patet in libro consiliorum dicti conventus, fuit approbata et confirmata. Et nullus inferior contradicat. Datum Senis, xix decembris.

Magister Antonius de Floriano habuit licentiam assumendi socium ex fratribus ordinis et mutandi et iterum reassumendi, qui sibi serviat in suis necessitatibus, ita tamen quod occasione dicti socii nulla iniunia, nullum incomodum vel damnum fiat conventui in quo stabat; et gaudeat privilegiis et exemptionibus magistrorum sine impedimento inferioris. Datum ut supra.

Frater Çenobius della Casa de Florentia fuit assignatus in conventu Sancti Iacobi in castello Sancti Miniatis, et mandatur sibi quod saltem per totam diem sabbati 24 presentis sit personaliter in dicto conventu. Datum ut supra.

Priorisse et sororibus monasterii Sancti Iuliani de Florentia precipitur et mandatur quod satisfaciant et solvant sorori Helysabeth libr. centum ?? quas ipse [= ipsa] mutuavit monasterio iam sunt xij anni, et sibi satisfiat de pecuniis que primo pervenient ad monasterium pro puellis erudiendis et nutriendis(?). Datum ut supra.

Soror Bartholomea de Bischeris, monasterii Sancti Dominici de Florentia, habuit licentiam relinquendi post mortem suam quoddam parvum psalterium quod ipsa habet, et olim fuit sororis Nanne de Bischeris, sue disciplule sorori Sandre de Gianfiglazzis; quod psalterium ex nunc sibi conceditur secuta morte sororis Bartholomee. Nullus inferior mutet. Datum ut supra.

Presidenti et fratribus conventus Sancti Dominici in Campo Regio de Senis mandatur et precipitur quod solvant magistro Mariano Dulci singulo anno ducatum unum usque in annos iiijor de contributionibus quas conventus debet dare provinciali; et hoc si verum est quod dictus magister Marianus, eundo ad capitulum basiliense  pro negociiis provincie, passus fuerit damnum ducatorum viij et ultra, et quod postea convenerat cum provinciali quod solum erat contentus de quatuor; et materia datur provinciali quod non contradicat, nec aliquis inferior. Datum Senis, die xx  decembris.


Capit. generale Basilea 1473. Tra le disposizioni capitolari una stabilisce l'ufficio liturgico di santa Cateria da Siena: MOPH VIII, 330, rr 21-24.


Frater Petrus Paulus de Senis fuit ??? reassignatus biblicus in conventu et studio senensi pro secundo anno, cum gratiis consuetis; et in tertio anno debet exercere officium magistri studentium. Datum Senis die xxij  decembris.

Fratri Luce Dominici conventus Sancti Iacobi de Sancto Miniate fuit concessa ad usum toto tempore sue vite camera in suo conventu, in dormitorio superiori iuxta murum ecclesie et sub campanili, quam sibi olim prior concessit, et in qua multa exposut; et potet eam recipere et possidere sine inferioris molestia. Datum Senis, die 26 decembris.

Fratri Santi de Florentia, qui fuerat factus iudex inter magistrum Guillielmum et conventum Sancte Marie Novelle ut supra proxime patet, quia allegatur suspectus a magistro Guillielmo, fuit datus in socium magister Vincentius de Florentia, abbas Sancti Pancratii, sine quo non potest in causa ista procedere, ita quod ambo habeant de omnibus iudicare ut supra primo poterat frater Santes. Datum Senis, xxvj decembris a nativitate Domini 1475.


cf. Creytens, Santi Schiattesi, AFP 27 (1957) 228 n. 147. Cronologia "a nativitate", corrispondente dunque al nostro 26.XII.1474.


|62v|

 Magister Guillermus de Aquis, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit assignatus cum socio suo in conventu pratensi. Datum Senis, anno a nativitate Domini 1475.


Data cronica "a nativitate", come il precendente item 26.XII.1474.


Conventus de Campo Regio de Senis habuit licentiam vendendi bona immobilia dicti conventus, et convertendi in fabricam ecclesie vel in alia bona magis utilia, a nullis obstantibus et inferior non impediat. Datum ut supra.

Fratri Dominico Iohannis, conventus Campi Regii de Senis, habuit concessam cellam olim fratris Nicolai Pallanti(?) cum omnibus pertinentiis et suppellectilibus in dormitorio superiori, et nullus inferior potest amovere vel impedire toto tempore vite sue. Datum Senis, 27 decembris.

Frater Thomas Petri de Florentia fuit assignatus in conventualem in conventu Sancti Dominici de Senis a festo Sancti Luce proximo usque ad biblicatum, et gaudeat provilegiis magistrorum studentium; et nullus inferior molestet. Datum Senis, 27 decembris.


a festo Sancti Luce proximo... =  dal 18.X.1475 fino al tempo della carica di lettore biblico (biblicatum: lessema inusuale).


Frater Vincentius Bernardi Brunetti habuit licentiam accipiendi elemosinas et pecunias a parentibus et exponere pro suis necessitatibus, eligere sibi conventum, et uti omnibus dispensationibus; et nullus inferior, nullis obstantibus, etiam ordinationibus perusinis. Datum ut supra.

Frater Marianus de Seggiano, claudus, fuit assignatus in conventu Sancti Spiritus de Senis. Datum ut supra.

Frater Christoforus de Senis fuit confirmatus prior conventus Sancti Dominici de Reate cum potestate solita, etiam vestiendi de tertio habitu et conversos; et quod infra triduum expellat fratrem Paulum de Calabria. Datum ut supra.

Mandatur omnibus presidentibus quod ad instantiam magistri militis et doctoris, domini Georgii de Alechis de ?ena, cogant fatrem Augustinum de Alexandria ad solventum quodquod ei debet, etiam expensas, et carceretur. Datum ut supra. Et sibi etiam precipitur sub pena excomunicationis quod solvant infra sex dies, vel componant.

Priori conventus de Sancto Geminiano mandatur quod cogat fratrem Franciscum, et alios debitores conventus, ad satisfaciendum et calculandum cum conventu coram operariis dicte civitatis, et invocet contra eos brachium seculare et incarceret; et ipsi precipitur quod infra sex dies satisfaciat sub pena excomunicationis etc. Datum Senis, 27 decembris, anno a nativitate 1475.


Cronologia "a nativitate", corrispondente dunque al nostro 26.XII.1474; confermata dai susseguenti item 2 e 3.I.1475.


Frater Iohannes Gilii de Luca habuit licentiam quod possit gerere curam nepotum suorum, et propterea comparere in iudicio et constituere procuratorem. Datum Perusii, die ij ianuarii.

Frater Bartholomeus de Luca, conversus, conventus lucensis, habuit licentiam mutare scapulare nigrum in album, sine inferioris molestia, nullis obstantibus. Datum Perusii, iij ianuarii 1475 a nativitate.

Fratri Petro Petri de Eugubio fuit factum preceptum sub pena privationis omnium gratiarum ordinis et bonorum sibi concessorum et sub pena excomunicationis late sententie quatinus infra sex dies reddat fratri Iuliano Angeli de Perusio quendam librum in papiro in quo sunt De secretis secretorum Aristotilis et alii tractatus, vel cum eo componat. Datum Perusii, iij ianuarii.


De secretis secretorum: trattato pseudoaristotelico d'origine araba, trad. latina 1220 ca.; cf. Per lo studio..., Memorie domenicane 10 (1979) 89-81; M. GRIGHNASCHI,  La diffusion du "Secretum secretorum" dans l'Europe occidentale, AHDLMA 47 (1980) 7-70.


|63r|

1475

Rev.mus magister ordinis, cui fuerat a toto diffinitorio facta commissio asssignandi capitulum generale, assignavit dictum capitulum generale in civitate perusina et conventu perusino in festo Pentecostes anni 1477; cuius assignationis plurime cause extiterunt, ut patet in copia literarum quas retinui. Datum Perusii, iiij ianuarii ab incarnatione Domini 1474.


capitolo gener. tenuto di fatto in Perugia nella Pentecoste del 1478: MOPH VIII, 333-52. Cronologia "ab incarnatione" = 4.I.1475.


Causa magistri Guillielmi de Aquis fuit commissa fratri Santi de Florentia, magistro Dominico Iohannis et fratri Honofrio de Florentia, ita quod duorum sententia valeat [valeant scr.], et habent preceptum sententiandi in causa ista tam civiliter quam criminaliter, etiam super filiatione dicti magistri Guillielmi; et possunt, si oportet(?), invocare brachium seculare. Et fuit revocatus abbas Sancti Pancratii, qui erat datus iudex. Datum Perusii, die iiij ianuarii 1475 a nativitate.


cf. Creytens, Santi Schiattesi, AFP 27 (1957) 229 nota 148.  Il capitolo gener. 1478 circa filiazione in questione: MOPH VIII, 351/12-16, e sentenza dei giudici 10.V.1478 (ib. pp. 351-52). ASMN I.A.3, f. 65r ss.


Conventus Sancte Marie Novelle habet preceptum sub pena carceris et gravioris culpe, quam omnis(?) frater incurrit contrafaciens et non potest absolvi nisi a rev.mo magistro, quod de cetero nullus - quicunque sit - ibi habitans vadat ad spectacula aut ?at ??? torneamenta, giostre etc.; et insuper nullus pernoctet in civitate, nisi propter infirmitatem alicuius parentum vel ex alia urgenti causa, et tunc de licentia presidentis. Datum Perusii, die iiij ianuarii 1474 ab incarnatione.


Cronologia "ab incarnatione" = 4.I.1475.


Fratri Petro Antonio de Reate fuit factum preceptum, sub pena privationis gratiarum ordinis et bonorum sibi concessorum et sub pena excomunicationis late sententie, quatinus infra xv dies solvat fratri Iuliano Angeli de Perusio ducatum unum auri et bononienses veteres xxiiijor, si in illis - ut dicitur - sibi est obligatus. Datum Perusii, die v ianuarii 1475. Vel cum eo componat.

Frater Christoforus de Eugubio habuit licentiam quam quandocunque legi fecerit intelligatur absolutus ab officio prioratus eugubini. Datum Perusii, die v ianuarii.

Frater Iohannes Franciscus Cosme de Casinis de Florentia habuit precepta sub pena excomunicationis late sententie - a qua non postest absolvi nisi satisfaciat - quod infra sex dies reddat et solvat fratri Stefano de Ragusio ducatum unum auri, in quo sibi tenetur, vel saltem cum eo concordet. Datum Perusii, die v ianuarii.

Omnibus fratribus conventus Eugubii, ac fratribus universis totius ordinis, precipitur sub pena excomunicationis late sententie quod infra tres dies reddant vel revolvant quicquid habent vel sciunt de rebus et bonis dicti conventus vel particularium fratrum. Datum ut supra.

Frater Petrus Matheus magistri Augustini de Callio conventus eugubini, qui fuit ordinatus dyaconus ante tempus et in eo officio ministravit, declaratur virtute previlegiorum absolutus ab omni censura et irregularitate [inregularitate scr.]; et potest ministrare in eo, incohante etatis sue anno 20. Item habet licentiam eundi ad scolas grammatice extra conventum, in mane post elevationem corporis Christi in missa maiori, et in die in profestis diebus, sine impedimento inferioris. Datum ut supra.

Frater Guaspar Antonii Cioce de Tybure et frater Iulianus Amorosi etiam de Tybure fuerunt assignati in conventu eugubino, et habuerunt licentiam ire ad scolas grammatice extra conventum post elevationem corporis Christi in missa maiori; et frater Iulianus habet licentiam suscipiendi diaconatum cum erit etatis legitime(?); et mandatur presidenti se impediat. Datum ut supra.

Frater Sensus de Castello, frater Iohanes Franciscus Cosmi Casini de Florentia, frater Dominicus Petri de Perusio et frater Silvester de Perusio habuerunt preceptum sub pena excomunicationis late sententie, a qua a nullo inferiore possunt absolvi, nisi facta restitutione quod infra sex dies solvant Guidantonio Simonis de Perusio et sociis quicquid sibi debent; et mandatur omnibus prioribus quod cogant eos ad instantiam dicti Guidantonii ad solvendum(?), etiam censuris et carcere et reticulis(?). Datum ut supra.

|63v|

Frater Iulianus Angeli de Perusio habuit confirmationem omnium gratiarum habitarum a predecessoribus, et potest tenere socium. Datum Perusii, vj ianuarii 1475.

Frater Stephanus, vicarius sororum Sancte Margherite de Eugubio, habuit commissiohem velandi duas moniales. Datum ut supra.

Frater Iohannes Augustini de Sancto Miniate fuit assignatus ad legendum bibliam ordinarie in conventu perusino pro gradu et forma maigsterii. Datum Perusii, vj ianuarii.

Presidenti conventus Sancti Iacobi de Sancto Miniate precipitur quod legat literas has coram fratre Rolando de Ianua et testibus, quibus sibi precipitur sub pena excomunicationis quod infra tres dies recedat a conventu Sancti Miniatis predicto et vadat ad provinciam suam; alias denuntiatur publice excomunicat(us), et post tres dies carceri mancipetur, nec relaxetur sine licentia expressa magistri rev.mi, invocato etiam brachio seculari; et hoc quia alias sibi fuit factum preceptum et non obedivit. Datum Rome, 14 ianuarii.

Frater Petrus Angelelli de Narnea habuit licentiam stare extra ordinem ad officiandum ecclesias in castello Capiternii et recipere elemosinas; et potest ad placitum redire ad conventum suum marniensem et habitare in cella sua cum gratiis ordinis; et nullus inferior molestet. Datum Narnee, ix ianuarii.


Item trascritto in f. 64r, ma segni di richiami indicano che dev'essere qui trasferito. Il che dovrebbe aiutare anche a seguire il percorso degli spostamenti del maestro dell'ordine da convento a convento.


Frater Georgius de Viterbio habuit licentiam, propter artem et peritiam organorum quam habet, morandi in ordine et extra ubique, et assumendi socium cuius cura illi solum committitur, et officiandi ecclesias, recipiendi elemosinas; et potest confiteri omnibus fratribus ordinis de comunibus casibus et quater in anno, cum plenissima auctoritate rev.mi magistri. Et fuit assignatus in suo conventu viterbiensi. Nullus inferior etc. Datum Viterbii, xj ianuarii 1475 a nativitate Domini.

Universis fratribus conventus spoletani, ac etiam aliis, preceptum fuit sub pena excomunicationis late sententie quod infra sex dies a notitia presentium dent vel revelent fratri Mariano Dominici de Senis quicquid habent vel sciunt de rebus et bonis suis; alias non possunt absolvi nisi a rev.mo magistro. Datum Viterbii ut supra.

Magister Mathyas de Viterbio, vicarius generalis conventuum reformatorum in Romana provincia, fuit factus vicarius loci Nursie cum plenissima potestate absolvendi, instituendi, puniendi, reformandi etc. Datum Viterbii ut supra.

Magister Vincentius Francisci de Colle Scipionis, conventus narniensis, fuit factus vicarius super conventu Sancti Thomme de Piperno in spiritualibus et temporalibus donec preficiatur ibidem legitimus prior, et declaratur absolutus ab officio prioratus frater Petrus de Terracena; et mandatur omnibus quod sibi obediant. Datum Rome, die xv ianuarii 1474.

Frater Iohannes conversus in habitu albo, conventus Sancti Dominici de Terracena, habuit licentiam stare ad obsequium rev.mi domini episcopi terracinensis in sua ecclesia Sancte Marie Nove extra portam civitatis vel alibi, ad beneplacitum episcopi; et potest tenere(?) elemonsinas etc.; et sit sub obedientia presidentis terracinensis, si propter debitum vel grave delictum ipsum oporteat conveniri. Datum Rome, xvj ianuarii 1474.

Frater Iohannes Dionisii de Nursia fuit assignatus in studentem artium in conventu perusino. Datum Rome, xvj ianuarii.

Frater Iohannes de Mantua fuit factus vicarius conventus Nursie; et fuit primo absolutus frater Raymundus de Valle Camonica, cui precipitur quod reddat rationem sue administrationis, et cogatur a fratre Iohanne omnibus modis ad predicta. Et durat suum officium usquequo magister rev.mus vel vicarius Congregationis aliter ordinaverint. Datum Rome, die xviij ianuarii.

|64r|

precedente successiva